Liber Leviticus*

Caput 11: Versus 21

Quidquid autem ambulat,etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulantII Cor. 10., sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanisMatth. 9.. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judaei in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur:Crura eorum recta, et pennati pedes eorumEzech. 1..
(* Traductions européennes)